monumenta.ch > Plinius > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 144
{CXIX} Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant, item seminum ante radice propter sucum incisa. resolvitur autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse, cum opus est, quae cottidie in usu fuere, aeque quam nocere. omnes vero herbae vehementiores effectu viribusque sunt in frigidis et in aquiloniis, item siccis.